ROMULUS

ROMULUS
I.
ROMULUS
Consul cum Placido, an. Urb. Cond. 1095.
II.
ROMULUS
Martis et Iliae filius, Numitoris nepos, Remi frater, eodem cum illo partu editus. Erat enim Numitori frater nomine Amulius praeferoci ingeniô, qui non contentus, fratri natu maiori imperium praeripuisse, ut posteritati quoque suae tyrannidem stabiliret, Lausum, prolem illius masculam, interemit. Iliam quoque, ut spem omnem nepotum fratri eriperet, sub specie honoris Virginem vestalem legit, eôque modô perpetuâ virginitate damnavit. Haec tamen postea ex Marte (ut Romani credi voluerunt) gravida deprehensa, gemellos peperit, quos Amulius in Tyberim abici iussit, matrem autem vivam in ripa fluminis defodi. Verum cum id temporis Tyberis extra ripas restagnâsset, nec adire usquam ad iusti amnis cursum posset, qui mergendorum puerorum negotium susceperat, proximâ eos alluvie, ubi postea Ruminalis ficus fuit, expositos reliquit. Quo in loco a Faustulo regii pecoris magistro inventi sunt, et Laurentiae uxori educandi traditi; quae quod vulgatô corpore quaestum faceret, ideoque Lupa inter pastores vocaretur, factus est locus fabulae, romulum et Remum a lupâ educatos fuisse. Lactantius, l. 1. c. 10. romuli nutrix lupa honoribus est affecta divinis. Et ferrem, si animal ipsum fuisset. cuius figuram gerit. Auctor est Livius Laurentiae esse simulacrum, et quidem non corporis sed mentis ac morum. Fuit enim Faustuli uxor, et propter vulgati corporis vilitatem Lupa inter pastores, i. e. meretrix, nuncupata est. Haec ille Non desunt tamen, qui veram belluam Romuli nutricem velint fuisse, non autem prostitutam Laurentiam. Strabo, qui Tiberii temporibus, e Ponti Regibus oriundus, clarissimus fuit, l. 5. Μυθεύονται μὲν ἐξ Α῎ρεος γενέςθαι τοὺς παῖδας, ἐκτεθέντας δ᾿ ὑπὸ λυκαίνης ὁραθῆναι ςκυλακευομένους. Iustinus, l. 38. c. 6. ex emendatione Dempsteri: Ipsiferunt conditores suos lupae uberibus alitos. Plin. l. 8. c. 17. Quae de infantibus ferarum lacte nutritis, cum essent expositi, produntur, sicut de conditoribus nostris a lupa, magnitudini fatorum accepta ferri aequius quam ferarum naturae arbitror. Adscribam in tyronum gratiam celebriores poetas. M. Tullius, l. 1. de Divinatione, c. 12.
Hîc silvestris erat Romani nominis altrix
Bellua. — —— ——
Propertius, l. 2. eleg. 6. v. 19.
—— —— Tu criminis auctor
Nutritus durae, Romule, lacte lupae.
Idem, l. 3. eleg. 8. v. 51.
Eductosque pares silvestri ex ubere Reges.
Et l. 4. eleg. 1. v. 55.
Optima nutricum nostris lupa Martia rebus,
Qualia creverunt moenia lacte tuô.
Et eiusdem libri eleg. 4. v. 53.
—— Quem non sine matris honore
Nutrit inhumanae dura papilla lupae.
Ovid. l. 3. Fastor. v. 53.
Lacte quis infantes nescit crevisse ferinô?
Martialis, l. 2. epigr. 75. v. ult.
A nostrâ pueris parcere disce lupâ.
Iuvenalis, Satyr. 11. v. 104.
Romuleae simulacra ferae mansuescere iussae.
Claudianus:
Hic patrius Mavortis amor, partusque notantur
Romulei, post amnis inest, et bellua nutrix.
Sidonius Apollin. Carm. 2.
Praebuit intrepido mammas lupa feta Quirino.
Hi postea cum adolevissent, an. aetat. 15. Festum Lupercalia
instituerunt, posteaque de genere suo a FAustulo edocti Amulium trucidârunt; avumque Numitorem in regnum restituerunt, Nec ita multo post collectâ magnâ pastorum manu, urbem novam in Palatino monte, ubi educati fuerant, aedificant. Et quoniam tratres gemini erant, nec aetatis verecundia differentiam facere poterat, ortâ inter eos contentione, uter novae urbi nomen daret, et conditam imperio regeret, placuit rem avium iudicio permitti. Cumque Remo in Aventino vultures 6. Priores, Romulo autem in Palatino 12. sed posteriores apparuissent; illô tempore, hôc numerô se priorem esle asserente, exorta inter pastores primum altercatio est, quae deinde ad manus pervenit. Ibi Remus ictus cecidit. vulgatior fama est,ludibrio fratris Remum novos muros transiliisse: inde a Romulo, sive a Celere quodam militum tribuno, Romuli iussu, fuisse interfectum.
Moenia conduntur, quae quamvis parva fuêre,
Non tamen expeditt transiluisse Remum.
Solus itaque regnô potitus Romulus, ut urbem incolis frequentiorem redderet, Asylum aperuit. Senatores centum, quos ab honore Patres appellavit, conscripsit. Vicinis connubia negantibus, virgines, quae ad Consualium spectaculum convenerant, rapuit. Cecinenses bellum inferentes praeliô vicit, regeque obtruncatô, Iovi Feretrio, opima spolia obtulit. Antemnates deinde et Sabinos praeliô superatos in civitatem recepit. Fidenates acie fudit, et ad oppidum fugientes insecutus urbem eôdem impetu cepit. Veientibus quoque, post adversam pugnam pacem petentibus, centum annorum inducias concessit. Hisce rebus gestis, legibusque egregiis conditis, cum Capreae paludem contionem haberet, ingente coortâ tempestate, repente nusquam comparuit, Patrum, ut creditur, manibus discerptus, an. regni 38. Vide Liv. Hist. l. 1. Florum, l. 1. Velleium Paterc. Eutropium, Plutarchum, etc. Romulus autem et Remus a Rumâ, i. e. mamillâ dicti sunt, teste Festô, Idem tamen alibi, Romulus et Remus a virtute hoc est robore appellati. Hinc Romuslus adiectivum: ut Romula tellus apud Virg. Aen. l. 6. v. 876. et Gens Romula apud Horatium, in Carm. Saeculari v. 47. Item Romuleus, ut urbs Romulea, apud Ovid. l. 15. Met. v. 625. Nic. Lloyd. Addo, quod idem Triumphum invenisse, Quadrigam in honorem Martis seu Quirini excogitâsse, bellicrepam saltationem instituisse, primum Anni mensem genitori suo dedicâsse aliaque egregie fecisse, legitur. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. passim. Quanta eius fuerit potestas, Tacitus indigitat Annal. l. 3. c. 26. Nobis Romulus, uti libitum, imperaverat: ob austeros tandem mores, per sicarios a Patribus subornatos, interemptus. Apud Festum unius tantum Romuli legis mentio est, quae tamen, an ei adscribenda, iure dubitat; quum Auctor is dicat (secundum lectionem Scaligeri) in legibus Regis Romuli et Tatii et Servii Tullii eam extare. Est autem haec, Sei. Parentem. puer. verberit. ast. oloe. plorassint. puer. Diveis. parentum. sacer. esto. sei. nurus. sacra. Diveis. Parentum. esto. Meminit tamen eiusdem Regis Legis de iudicibus Dionys. Halicarn. inquiens, romulus, postquam discrevit potiores ab inferioribus, mox legibus latis praescripsit, quid utrisque faciendum: Ut patricii sacra curarent, Magistratus gererent, ius redderent, secum Remp. administrarent, res urbanas obirent. Similiter Legis de Toga, a Romulo, latae, mentio apud Auctores priscos, Quisque demissam ad talos Togam in urbe habeto. Vide Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 5. c. 32. et alibi.
III.
ROMULUS
Poeta. Auctor aliquot fabularum, ad imitationem aesopi, quas Tibertino, filio suo, inscripsit. ROMULUS Amaseuc Bononiae docuit. Graece doctissimus, Xenophontem, Pausaniam etc. Latiô donavit saeculô praeteritô vide Anton. Teissier, in Elogiis Volum.1.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужна курсовая?

Look at other dictionaries:

  • Romulus — et Rémus Romulus 1er roi légendaire de Rome (en partie avec Titus Tatius) …   Wikipédia en Français

  • Romulus — {{Romulus}} Sohn der Rea* Silvia von Mars*, auf Befehl des bösen Amulius* zusammen mit seinem Bruder Remus* ausgesetzt und von einer Wölfin gesäugt. Später fand der Hirt Faustulus* die Kinder; seine Frau Acca* Larentia zog sie auf. Als die jungen …   Who's who in der antiken Mythologie

  • Romulus — personnage légendaire, fils de Rhea Silvia (une vestale) et de Mars; fondateur éponyme et premier roi de Rome (dates traditionnelles: 753 715 av. J. C.). Abandonné avec son frère jumeau Remus, il fut, comme lui, allaité par une louve, puis… …   Encyclopédie Universelle

  • Romulus — Romulus, MI U.S. city in Michigan Population (2000): 22979 Housing Units (2000): 8943 Land area (2000): 35.910383 sq. miles (93.007462 sq. km) Water area (2000): 0.011527 sq. miles (0.029855 sq. km) Total area (2000): 35.921910 sq. miles… …   StarDict's U.S. Gazetteer Places

  • Romulus, MI — U.S. city in Michigan Population (2000): 22979 Housing Units (2000): 8943 Land area (2000): 35.910383 sq. miles (93.007462 sq. km) Water area (2000): 0.011527 sq. miles (0.029855 sq. km) Total area (2000): 35.921910 sq. miles (93.037317 sq. km)… …   StarDict's U.S. Gazetteer Places

  • Romŭlus — Romŭlus, 1) Enkel des Königs Numitor von Alba Longa, welcher von seinem Bruder Amulius aus der Herrschaft verdrängt worden war. Damit Amulius nichts von Numitors Nachkommen zu befürchten hätte, machte er dessen Tochter Rhea Sylvia zur Vestalin,… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Romulus — Romŭlus, Roms sagenhafter Gründer und erster König (753 716 v. Chr.), Sohn der Rea Silvia, der Tochter des Königs Numitor von Albalonga und des Mars, von seinem Oheim Amulius, der Numitor vertrieben hatte, nebst seinem Zwillingsbruder Remus… …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Romulus — Romulus, mit seinem Zwillingsbruder Remus der Gründer Rom s. Ihre Mutter, Rhea Sylvia, ein Vestalin und Tochter des Numitor, Königs von Alba, behauptete, um ihr in Folge dieses Fehltritts verwirktes Leben zu retten: sie seien die Kinder des Mars …   Damen Conversations Lexikon

  • Romulus — Romulus, nach der röm. Sage Sohn der albanischen Königstochter Rhea Silvia und des Kriegsgottes Mars, wurde mit seinem Zwillingsbruder Remus von seinem Oheime Amulius ausgesetzt, von einer Wölfin gesäugt und von dem Hirten Faustulus erzogen. Er… …   Herders Conversations-Lexikon

  • Romulus — [räm′yoo ləs] n. [L] Rom. Myth. a son of Mars and founder and first king of Rome, deified as Quirinus: he and his twin brother, Remus, left as infants to die in the Tiber, are suckled by a she wolf …   English World dictionary

  • Romulus — Das Wort Romulus bezeichnet einen der beiden sagenhaften Gründer Roms, siehe Romulus und Remus den Titel einer lateinischen Fabelsammlung, siehe Aesopus Latinus ein römischer Heermeister, siehe Romulus (Heermeister) den letzten der weströmischen… …   Deutsch Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”